- PIRITHOUS
- PIRITHOUSIxionis fil. non ex Nube, quemadmodum Centuari, sed ex legitima uxore, famâ Thesei motus, eius fortitudinis periculum facere constituit. Prion armentis ipsi abactis eum in se concitavit: mox Viri virtute compertâ, illi firmissimô amicitiae foedere coniunctus, eius etiam ope Centauros, qui sibi Hippodamen sponsam praeripere conabantur, superavit. Mortuâ vero Hippodame, ita illi cum Theseo convenit, ut uxorem, nisi ex Iove natam, nullam ducerent: et cum iam theseus eius ope Helenam Iovis et ledae filiam rapuisset, nec alia eô tempore nosceretur, quae Iovis esset, praeter Proserpianm, Plutonis coniugem, ad rapiendam illam simul profecti sunt ad inferos. Verum Pirithous, primô impetu. a Cerbero interfectus est: cui cum Theseus opem ferre conaretur, ab eo in catenis est servatus, donec Hercules ab Eurytheo ad inferos missus eum liberavit. Fuit autem, secundum historiam, Proserpina, filia Aidonei, Molossorum Regis, a cuius cane Cerbero Prirthous discerptus est. Vide Plutarch. in Theseo. Ovid. etc. Horat. l. 4. Carm. Od. 7. v. ult.Nec Lethaea valet Theseus abrumpere chareVincula Pirithoo. ———— ————Thesei et Pirithio amicitia in proverbium iampridem abiit. Auctorum itaque hâc in re testimoniis supersedebimus. hoc tantum impraesentiarum annotantes, scil. horum disciunctionem monstrosissimis ingeniis adscribi. Martial. l. 7. Epigr. 23. v. 3.Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,Thesea Pirithio destituisset amor.Claudian. l. 1. in Rufin. v. 107.Talem progenies hominum si prisea tulisset,Pirithoum fugeret Theseus, offensus OrestemDesereret pylades, odisset Castora Pollux.auson. in Pont. Paulinum, ep. 24. v. 34.Impie, Pirithoo disiungere Thesea possis,Euryalumque suo socium secernere Niso:Te suadente fugam, Pylades liquisset Oresten,Nec custodiisset Siculus vadimonia Damon.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.